ARIADNE vel ARIADNA Minois

ARIADNE vel ARIADNA Minois
ARIADNE, vel ARIADNA Minois
Cretensium Regis, ex Pasiphae silia, Theseum, cuius amore detinebatur, per silum e Labyrintho extricavit, eumque redeuntem in patriam usque ad Naxum insul. insecuta est; quô locô a persido Theseo relicta, ac lugens, Libero Patri nupsit, a quo donata est coronâ Cnossiâ 7. stellis adornatâ. Postremo a Diana dicitur sagittâ pereusla, quod virginitatem non servâslet. Catullus epigr. 65. in Argonauticis, (quem vide) ubi de Theseo, v. 112.
Inde pdem victor multa cum laude restexit,
Errabunda regens tenui vestigia filô.
Vide Ovid. Metam. l. 8. et Ep. 10 Stat. l. 2. Silv. 6. v. 25.
---- Non talem Cressa superbum
Callida purpureô revocavit Thesea filô.
Propert. l. 3. Eleg. 16. v. 7. Bacchum alloquens:
Te quoque enim non esse rudem testatur in astris,
Lyncibus in caelum vecta Ariadna tuis.
Ovid. l. 5. Fast. v. 345.
---- Baccho placuisse coronam
Ex Ariadnaeo sidere nosse potes.
Catullus, Epigr. 67. v. 60.
Fixa corona foret. --- ---
Ex Ariadnaeis aurea temporibus.
Propert. l. 3. Eleg. 19. v. 18.
Testis sidereae torta corona Deae.
Virg. Georgic. l. 1. v. 222.
Gnosiaque ardentis decedat stella coronae.
Habuerunt ex Arato. Sic enim ille.
Α᾿υτοῦ κᾀκεῖνος ςτέφανος, τὸν ἀγανὸν, ἔθηκε
Σῆμ῾ ἔμεναι Διόνυσος ἀποιχομένης Α᾿ριάδνης.
Vide Philostr. Coesium, in Caelo Astronomico Poet. c. 12. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”